1. Cesare: Alcuni prodigi annunziarono la vittoria di Farsalo

    Originale

    Item constabat Elide in templo Minervae, repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium secundum Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam conlocatum esset et ante ad simulacrum Minervae spectavisset, ad valvas se templi limenque convertisse. Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus …

    read more
  2. Cesare: Cesare invita Cleopatra e Tolomeo a fare la pace

    Originale

    Quibus rebus animadversis, legiones sibi alias ex Asia adduci iussit, quas ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti. Interim controversias regum ad populum Romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans atque eo magis officio suo convenire, quod superiore consulatu …

    read more
  3. Cesare: Comunicazioni di Ariovisto a Cesare

    Originale

    Biduo post, Ariovistus ad Caesarem legatos mittit: “Velle se de his rebus, quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent, agere cum eo, uti aut iterum colloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, e suis legatum aliquem ad se mitteret”. Colloquendi Caesari causa visa non est, et eo …

    read more
  4. Cesare: Dopo la sconfitta si diffonde il panico

    Originale

    His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor, in castris relictus a Curione, cohortatur suos ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant ut in Siciliam navibus reportentur. Pollicetur magistrisque imperat navium ut primo vespere omnes scaphas ad litus adpulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent …

    read more
  5. Cesare: Due centurioni in gara

    Originale

    Erant in ea legione fortissimi viri centuriones qui iam primis ordinibus adpropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas inter se controversias habebant, uter alteri anteferretur, omnibusque annis de loco summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur, “Quid dubitas” inquit “Vorene? aut quem locum probandae …

    read more
  6. Cesare: Edui, Ambarri e Allobrogi chiedono aiuto contro gli Elvezi

    Originale

    Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri …

    read more
  7. Cesare: Gli Svevi

    Originale

    Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa suis ex finibus educunt. Reliqui qui domi manserunt, se atque illos alunt. Hi rursus invicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agri cultura …

    read more
  8. Cesare: I Druidi

    Originale

    Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et siquod est admissum, si caedes …

    read more
  9. Cesare: Il maltempo crea difficoltà a Cesare

    Originale

    Accidit etiam repentinum incommodum biduo quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret. Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis superavit pontisque ambos, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit. Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit …

    read more
  10. Cesare: Il valoroso Crastino

    Originale

    Erat Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir singulari virtute. Hic, signo dato: “Sequimini me” inquit “manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori, quam constituistis, operam date. Unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos …

    read more

Page 1 / 2 »