1. Cicerone: Catilina ha finalmente lasciato Roma

    Originale

    Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem, ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur …

    read more
  2. Cicerone: Cicerone invita i congiurati a lasciare la città

    Originale

    Si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur …

    read more
  3. Cicerone: I primi storici romani

    Originale

    Atqui, ne nostros contemnas, inquit Antonius, Gracci quoque [ipsi] sic initio sciptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso. Erat enim historia, nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnes singulorum annorum mandabat litteris …

    read more
  4. Cicerone: La situazione in Gallia

    Originale

    Ad summas atque incredibiles occupationes meas accedit quod nullam a me soleo epistulam ad te sinere sine argumento ac sententia pervenire. Et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica, exponam: deinde, quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea, quae …

    read more
  5. Cicerone: Lodi degli antichi

    Originale

    Quaero ex vobis quid putetis de maiorum nostrorum continentia: num ullam cupiditatern auri et argenti aut supellectilis habuisse videantur ii, qui hanc rempublicam tam praeclare fundatam reliquerunt. Ponite ante oculos unumquemque regum. Num quaeritur utrum Romulus ascenderit in caelum iis, quae stulti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus …

    read more
  6. Cicerone: Massinissa accoglie affettuosamente Scipione Emiliano

    Originale

    Cum in Africam venissem M. Manilio consuli ad quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut veni, complexus me senex collacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et: “Grates”, inquit, “tibi ago, summe Sol …

    read more
  7. Cicerone: Misure di Cicerone per fronteggiare il pericolo

    Originale

    Quae cum ita sint, Quirites, vos, quemadmodum iam antea, vestra tecta vigiliis custodiisque defendite; mihi ut urbi sine vestro metu ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. Coloni omnes municipesque vestri, certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae, facile urbes suas finisque defendent …

    read more
  8. Cicerone: Numa Pompilio fonda le istituzioni religiose

    Originale

    Ac primum agros quos bello Romulus ceperat divisit viritim civibus, docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus, amoremque eis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur. Idemque Pompilius et auspiciis maioribus inventis …

    read more
  9. Cicerone: Ogni età ha i suoi doveri

    Originale

    Officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum. Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur. Ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore …

    read more
  10. Cicerone: Preoccupazioni di Cicerone per i figli

    Originale

    Tullius s.d. Terentiae et Tulliolae et Ciceroni suis.

    Brundisio profecti sumus a.d. II Kalendas Maias. Per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum! O afflictum! Quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram, et corpore et animo confectam? Non rogem? sine te igitur sim? Opinor sic agam: si …

    read more

« Page 3 / 6 »